- CALAIS
- CALAISBoreae ex Orithyia filius alatus, qui una cum Zethe fratre similiter alato cum Argonautis Colchos profectus est. Qua in expeditione cum a Phineo Rege humaniter eslent accepti, Harpyias, quae epulas eius foedabant, persequi constituerunt: quas cum et alarum auxiliô et sagittandt peritiâ in Plotas usque insulas fugâssent, ab Iside admoniti sunt, ne Iovis canes ulterius prosequerentur. Inde itaque retrorsum reversi, duas illas insulas, in quibus Harpyias reliquerunt, a conversione suâ Strophadas appellârunt, cum antea Plotoe dicerentur. Postremo ab Hercule occisi dicuntur, et in ventos commutati, qui caniculae exortum dies fere octo praeveniunt, unde et πρόδρομοι, i. e. Proecursores appellantur. De his Apollon l. 1. Natalis Com. Myth. l. 8. c. 11. Alex. Rossaeus, in Mystagogo Poet. Ovid. Met. l. 6. fab. 8. v. 715.Barbaque dum rutilis aberat subvexa capillis,Implumes Calaisque puer, Zethesque fuerunt.Vide eundem l. 7. fab. 1. Propert. l. 1. El. 20. v. 25. De Hyla puero:Hunc duo sectati fratres Aquilonia proles,Hunc super et Zethes, hunc super et Calais.item nomen pueri, Horat. l. 3. Carm. 9. v. 13.Me torret face mutuâThurini Calais filius Ornithi.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.